The Provincial Council of 1356
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ for parliament on 12 November 1355
Rex venerabili in Christo Iohanni, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri Angliae ac necessariam defensionem eiusdem regni concernentibus, parliamentum nostrum apud Westmonasterium die Iovis in crastino Sancti Martini proximo futuro [12 November 1355] tenere et vobiscum et cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni nostri Angliae colloquium habere volumus et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus quatenus, cessante excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum ac cum dictis praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni super negotiis praedictis tractaturi, vestrumque consilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac commune commodum et salvationem et defensionem dicti regni nostri Angliae diligitis, nullatenus omittatis. Praemunientes decanum et capitulum ecclesiae vestrae Beati Petri Eboracensis ac archidiaconos totumque clerum vestrae diocesis, quod iidem decanus et archidiaconi in propriis personis suis ac dictum capitulum per unum, idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero habentes, praedictis die et loco personaliter intersint, ad faciendum et consentiendum his quae tune de communi consilio, favente Domino, ordinari contigerit super negotiis antedictis. Teste rege apud Portsmouth vicesimo die Septembris [20 September 1355]. Per ipsum regem.
Similar writs were sent to the bishops of Durham and Carlisle, and also to the abbots of York St Mary and Selby.
The bishop of Carlisle's proxy for parliament
Henry de Ingleby, canon of York,
William de Burgh
John de Welton
The archbishop's mandate for the synod on 3 June
Iohannes, permissione divina Eboracensis archiepiscopus [Angliae primas] et apostolicae sedis legatus venerabili fratri nostro Domino Gilberto, Dei gratia Carliolensi episcopo salutem et fraternam in Domino caritatem. Ob quaedam ardua et urgentia negotia tarn statum et libertatem Ecclesiae Anglicanae et cleri eiusdem quam defensionem regni necessariam concernentia praelatis et aliis in parliamento nuper apud Westmonasterium celebrato convenientibus publice exposita inter nos et dictos praelatos, consensum fiierat et condictum quod in Cantuariensi et Eboracensi provinces celebrarentur concilia provincialia in quibus divina assistente dementia super his communi consilio ordinari possit remedium salutare.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 131 - 138Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024