The provincial council of 1356
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
The royal writ for a parliament on 12 November 1355
Rex venerabili in Christo Simoni, eadem gratia archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati, salutem. Quia pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri Angliae ac necessariam defensionem eiusdem regni concementibus, parliamentum nostrum apud Westmonasterium die Iovis in crastino Sancti Martini proximo futuro [12 November 1355] tenere et vobiscum et cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni nostri Angliae colloquium habere volumus et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus quatenus, cessante excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum ac cum dictis praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni super negotiis praedictis tractaturi, vestrumque consilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac commune commodum et salvationem et defensionem dicti regni nostri Angliae diligitis, nullatenus omittatis, praemunientes priorem et capitulum ecclesiae vestrae Christi Cantuariensis ac archdiaconos totumque clerum vestrae diocesis, quod iidem prior et archidiaconi in propriis personis suis ac dictum capitulum per unum, idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero habentes, praedictis die et loco personaliter intersint, ad faciendum et consentiendum his quae tune de communi consilio, favente Domino, ordinari contigerit super negotiis antedictis. Teste rege apud Portsmouth, vicesimo die Septembris [20 September 1355]. Per ipsum regem.
Similar writs were sent to the bishops of the province and to the following:
Abbots of:
Prior of the hospital of St John of Jerusalem in England.
The archbishop's summons to a provincial council
Simon, permissione divina Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliae primas et apostolicae sedis legatus, venerabili fratri nostro Domino Michaeli, Dei gratia Londoniensi episcopo, salutem et fraternam in Domino caritatem. Sacrorum canonum traditiones, arduaque negotia manifestam ecclesiae necessitatem concernentia, de quibus fraternitati vestrae, ceterisque confratribus et suffraganeis nostris, pro parliamento apud Westmonasterium ultimo conventibus, innotescit ad plenum, nos vehementer excitant et compellunt, ut absque morae dispendio, quantum congrue poterimus, de Dei misericordia, ope et gratia confisi, provinciate concilium celebremus.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 263 - 272Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024