The convocation of October 1553
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
King Edward VI's writ for convocation
Edwardus etc., reverendissimo in Christo patri Thomae, eadem gratia archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos securitatem et defensionem Ecclesiae Anglicanae ac pacem, tranquillitatem, bonum publicum et defensionem regni nostri et subditorum nostrorum eiusdem concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis universos et singulos episcopos vestrae provinciae ac decanos ecclesiarum cathedralium, necnon archidiaconos, capitula et collegia, totumque clerum cuiuslibet dioceseos eiusdem provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia Sancti Pauli Londoniarum, decimo nono die Septembris proximo futuro [19 September 1553], modo debito convocari faciatis ad tractandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis, nullatenus omittatis. Teste meipso apud Westmonasterium decimo nono die Iunii anno regni nostri septimo [19 June 1553].
The archbishop's mandate, containing Queen Mary I's writ for convocation
Edmundus, miseratione divinaLondoniensis episcopus, auctoritate illustrissimae in Christo principis et dominae nostrae Dominae Mariae, Dei gratia Angliae, Franciae et Hiberniae reginae, fidei defensoris ac in terra Ecclesiae Anglicanae et Hibernicae supremi capitis in hac parte legitime fulcitus, reverendo in Christo patri confratri nostro Domino Georgio, eadem permissione Cicestrensi episcopo, salutem et fraternae dilectionis continuum incrementum. Literas reverendissimi in Christo patris et domini Domini Thomae, permissione divina Cantuariensis archiepiscopi, totius Angliae primatis et metropolitani, vicesimo sexto die instantis [mensis] Augusti [26 August 1553] noveritis nos cum ea qua decuit reverentia recepisse sub eo qui sequitur verborum tenore:
Thomas, permissione divina Cantuariensis archiepiscopus, totius Angliae primas et metropolitanus, mediante auctoritate illustrissimae et invictissimae in Christo principis et dominae nostrae Dominae Mariae, Dei gratia Angliae, Franciae et Hiberniae reginae, fidei defensoris ac in terra Ecclesiae Anglicanae et Hibernicae supremi capitis in hac parte suffultus, venerabili confratri nostro Edmundo, eadem permissione Londoniensi episcopo, salutem et fraternam in Domino caritatem. Breve supradictae potentissimae et invictissimae dominae nostrae reginae cum honore et reverentia debitis nuper recepimus tenorem subsequentem complectens:
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 309 - 314Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024