The Convocation of October 1397
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ
Richardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Richardo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia sicut satis clare scitis ad subeundem et supportandum sumptuosa et immensa onera quae nobis pro defensione et salvatione regni nostri ac marchiarum eiusdem, necnon ecclesiae sacrae facere oportebit de bonis nostris absque fidelium ligeorum nostrorum adminiculo non sufficimus nee valemus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis, vel alibi prout expedire videritis, decimo die Octobris proximo futuro [10 October 1397] more solito convocari faciatis et ipsos in hac parte ex causa praedicta ad subsidium in hoc casu competens et necessarium in supportationem dictorum omnium nobis concedendorum eos specialius et efficacius quo magis sciveritis aut poteritis inducatis et partes vestras ad hoc diligenter et effectualiter apponatis. Nos in cancellaria nostra de quantitate subsidii illius et de terminis solutionis eiusdem sub sigillo vestro distincte et aperte certificantes. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem ecclesiae catholicae ac regni praedicti diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium quarto decimo die mensis Augusti anno regni nostri vicesimo primo [14 August 1397].
The proxy for the prior and chapter of Durham
Robert Ragenhill.
John Stanton.
Issued on 30 September 1397 for a convocation to be held on 5 October 1397.
Wednesday 10 October 1397
Memorandum quod dominus vicarius generalis convocationem praelatorum et cleri provinciae Eboracensis ad decimum diem Octobris anno Domini millesimo CCCmo nonagesimo septimo per venerabiliem in Christo patrem et dominum Dominum Robertum, Dei gratia Eboracensem archiepiscopum, Angliae primatem et apostolicae sedis legatum praefixam et assignatam usque in decimum diem mensis Februarii proximo tune sequentem [10 February 1398] pro eo quod non constabat quid in provincia Cantuariensi fuerat gessum et concessum, continuavit celebrandam, nisi ad diem memoratum super eo quod fuerat concessum in dicta provincia constare possit evidenter.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 259 - 264Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024