The convocation of October 1346
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
The writ for a parliament on 11 September 1346
Iohannes, Dei gratia Herefordensis episcopus, discreto viro Magistro Willelmo de Herwynton, officiali nostro, vel Magistro Willelmo de Thynghulle [Thinghull],781 nostro in eiusdem officialis nostri absentia commissario generali, salutem. Breve domini nostri regis nuper recepimus continens hunc tenorem:
Edwardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Iohanni, eadem gratia episcopo Herefordensi, salutem. Quia de avisamento concilii nostri ordinavimus quod super variis et arduis negotiis tarn nos et expeditionem guerrae nostrae ac iura nostra et coronae nostrae in partibus transmarinis, quam statum et defensionem regni nostri Angliae continegntibus, quoddam parliamentum nostrum apud Westmonasterium, die Lunae proximo post festum Nativitatis Beatae Mariae Virginis proximo fiituro [11 September 1346] teneatur, et ibidem cum praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni nostri Angliae tractatus et colloquium habeantur, propter quod mandaverimus diversis praelatis, comitibus, baronibus et aliis proceribus dicti regni nostri, quod consideratis dictorum negotiorum arduitate et periculis imminentibus, cessante quacunque excusatione, dictis die et loco personaliter intersint, nobiscum seu cum custode eiusdem regni nostri, si tune contigerit nos abesse, super negotiis praedictis tractaturi, suumque consilium impensuri. Et quia modernis temporibus super salvatione et defensione marchiae Scotiae estis multipliciter occupati, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus, quod dictis negotiis et periculis per vos debite ponderatis, aliquem idoneum procuratorem in quo bene confiditis de voluntate et intentione vestris plenius informatum ad dictum diem et locum mittatis, ad consentiendum his quae tune [ibidem] per dictos praelatos, comites et alios proceres ordinari contigerit super negotiis antedictis. Et hoc sicut de vobis confidimus et nos et honorem nostrum et vestrum, ac recuperationem iurium nostrorum praedictorum, salvationemque et defensionem dicti regni nostri Angliae diligitis, nullatenus omittatis. Teste Lionello filio nostro, custode Angliae apud Windsor, tricesimo die Iulii anno regni nostri Angliae vicesimo, anno vero regni nostri Franciae septimo [30 July 1346].
Quocirca vobis committimus et mandamus, firmiter iniungentes quatenus dictum breve, quatenus decanum et capitulum ecclesiae nostrae Herefordensis ac archidiaconos nostros, totumque clerum diocesis nostrae concernit, in omnibus celerius quo poteritis exequamini vice nostra.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 239 - 248Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024