The Convocation of April 1339
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ of summons
Rex venerabili in Christo patri W[illelmo], eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Nuper tarn vobis quam venerabili patri Iohanni archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati, duximus demandandum quod idem archiepiscopus Cantuariensis praelatos et clerum suae provinciae apud ecclesiam Sancti Pauli Londoniarum, et vos vestrae provinciae praelatos et clerum apud ecclesiam vestram Sancti Petri Eboracensis ad certos dies praeteritos convocari faceretis, ad tractandum, consulendum et ordinandum super aliquibus defensionem et utilitatem Anglicanae Ecclesiae et regni nostri contingentibus, ac aliqua subventione nobis de vestris et suis bonis propterea facienda. Et licet praefatus archiepiscopus Cantuariensis ac praelati et clerus suae provinciae quandam decimam ultra decimam triennalem, iam currentem nobis de bonis suis concesserint ecclesiasticis, et terminos solutionis secundi anni dictae triennalis decimae anticipare in subsidium supportationis onerum, quae pro defensione ecclesiae et regni praedictorum ac recuperatione iurium coronae nostrae nos oporteret necessario sustinere; vos et praelati ac clerus dictae vestrae provinciae nihilominus subsidium aliquod in convocatione vestra praedicta, quanquam vobis de concessione per clerum Cantuariensis provinciae huiusmodi nobis sic facta, tune constiterit evidenter, de vestris et suis bonis ecclesiasticis tune concedere remisistis, unde plurimum mirabamur; et quia pericula ex hostili alienigenarum aggressu, qui dictum regnum et sanctam eiusdem ecclesiam invadere et pro viribus destruere moliuntur, multiplicare et abundare de diebus in dies dignoscuntur, et ea de causa pro tuitione eorundem oportet sumptus et expensas, sicut novit vestra discretio, necessario adaugere, advertentes quod omnes ipsius regni ad salvationem et defensionem eiusdem ac Anglicanae Ecclesiae supradictae, cuiuscunque conditionis fuerint sive status, astringuntur tantis eisdem regno imminentibus periculis sub venire; vobis mandamus iniungendo, quod ad certum diem citius quo poteritis per vos praefigendum apud ecclesiam vestram Sancti Petri Eboracensis clerum vestrae provinciae, videlicet tarn episcopos et religiosos, exemptos et non exemptos, quam alias personas ecclesiasticas, quos videritis convocandos, convocari faciatis, et consideratis tanta ecclesiae et regni eorundem arduitate negotiorum et onerosis sumptibus, quos ea de causa exponere coarctamur, ac etiam subventione per clerum dictae Cantuariensis provinciae tarn benevole nobis facta, cum eisdem praelatis et clero diligentius tractetis, eosdem nihilominus modis et viis quibus poteritis, excitantes de talli subsidio nobis per vos et ipsos de vestris et suis bonis ecclesiasticis concedendo, quale nobis praelati et clerus praefatae Cantuariensis provinciae concesserunt, ut praemittitur, vel uberiori, prout imminens necessitas hoc exposcit; scituri quod quanto in subventione huiusmodi facienda vos et ipsi ostenderitis promptiores, tanto exinde vobis et ipsis Venturis temporibus astringi volumus in agendis.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 83 - 88Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024