The convocation of 1536
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
The royal writ for parliament
Henricus octavus, Dei gratia Angliae et Franciae rex, fidei defensor et dominus Hiberniae, et in terra supremum caput, Anglicanae Ecclesiae reverendo in Christo patri Iohanni, eadem gratia Lincolniensi episcopo, salutem. Quia de avisamento et assensu concilii nostri pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos statum et defensionem regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam parliamentum nostrum apud Westmonasterium, octavo die Iunii proximo fiituro [8 June 1536] teneri ordinavimus, et ibidem vobiscum ac cum ceteris praelatis magnatibus et proceribus dicti regni nostri colloquium habere et tractatum vobis in fide [et] ligeantia quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus, quod consideratis dictorumnegotiorum arduitate etpericulis imminentibus cessante excusatione quacunque dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum ac cum praelatis, magnatibus et proceribus praedictis supradictis negotiis tractaturi vestrumque consilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem regni et ecclesiae supradictorum expeditionemque dictorum negotiorum diligitis nullatenus omittatis, praemonentes decanum et capitulum ecclesiae vestrae Lincolniensis ac archidiaconos totumque clerum vestrae diocesis quod iidem decani et archidiaconi in propriis personis ac dictum capitulum per unum idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero divisim habentibus, praedictis die et loco personaliter intersint ad consentiendum hiis quae tune ibidem de communi consilio dicti regni nostri divina favente dementia contigerit ordinari. Teste meipso apud Westmonasterium vicesimo septimo die Aprilis anno regni nostri vicesimo octavo [27 April 1536].
Mandate for the convocation
Iohannes, permissione divina Londoniensis episcopus, venerabili viro Magistro Hugoni Corey legum doctori, reverendi in Christo patris Domini Edwardi Herefordensis episcopi in remotis agentis vicario in spiritualibus generali, salutem, gratiam et benedictionem. Literas reverendissimi in Christo patris et domini, Domini Thomae, permissione divina Cantuariensis archiepiscopi, totius Angliae primatis et metropolitani, breve etiam sive mandatum excellentissimi in Christo principis et domini nostri, Domini Henrici octavi, Dei gratia Angliae et Franciae regis, fidei defensoris et domini Hiberniae, ac in terra Ecclesiae Anglicanae sub Christo capitis supremi ad infrascripta continentes datas decimo die instantis mensis Maii [10 May 1536], noveritis nos cum ea qua decuit reverentia recepisse.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 207 - 246Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024