The Convocation of 1437
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Iohanni, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos, statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecclesiae Anglicanae intime concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis universos et singulos episcopos vestrae provinciae ac decanos et priores ecclesiarum cathedralium abbates et priores et alios electivos exemptos et non exemptos necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet dioecesis eiusdem provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis vel alibi prout melius expedire videritis, citra primum diem Maii proximo futurum [1 May 1437] more debito convocarifaciatis, adtractandum, concordandum, consentiendumetconcludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste rege apud Westmonasterium octavo die Martii anno regni nostri quinto decimo [8 March 1437].
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 431 - 432Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024