The Convocation of 1351
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The archbishop's summons to parliament
Willelmus, permissione divina Eboracensis archiepiscopus, Angliae primas, sedis apostolicae legatus, dilecto filio officiali curiae nostrae Eboracensis vel eius commissario generali, salutem, gratiam et benedictionem. Breve regium nuper recepimus in haec verba:
Edwardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Domino Willelmo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem. Quia pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum ac bonum regimen regni nostri Angliae et aliorum terrarum et dominiorum nostrorum concernentibus, parliamentum nostrum apud Westmonasterium in octabis Purificationis Beatae Mariae Virginis proximo futuris [9 February 1351] tenere, et vobiscum et cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni Angliae colloquium habere volumus et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus quatenus, cessante excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis, nobiscum ac cum dictis praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni super negotiis praedictis tractaturi, vestrumque consilium impensuri, et hoc sicut nos et honorem nostrum ac commune commodum dicti regni Angliae diligitis, nullatenus omittatis, praemunientes decanum et capitulum ecclesiae vestrae Beati Petri Eboracensis ac archidiaconos, totumque clerum vestrae diocesis quod iidem decanus et archidiaconi in propriis personis et dictum capitulum per unum, idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero habentes, praedictis die et loco intersint ad faciendum et consentiendum his quae de communi consilio, favente Domino, ordinari contigerint super negotiis antedictis. Teste me ipso apud Westmonasterium, vicesimo quinto die Novembris anno regni nostri Angliae vicesimo quarto, regni vero nostri Franciae undecimo [25 November 1350].
Quocirca vobis mandamus firmiter iniungentes quatenus omnes et singulos archidiaconos et clerum nostrae diocesis faciatis celeriter praemuniri quod iidem archidiaconi in propriis personis, clerusque per duos procuratores idoneos, plenam et sufficientem potestatem ab ipso clero habentes, die et loco in dicto brevi contentis intersint, ad consentiendum his quae tune ibidem de communi consilio dicti regni, divina favente dementia, contigerint ordinari. Et nos de omni eo quod feceritis in praemissis a nominibus propriis archidiaconorum et procuratorum dicti cleri citra festum Purificationis Beatae Mariae Virginis proximo futurum [2 February 1351] indies distincte et aperte certificetis per vestras patentes literas harum seriem continentes.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 121 - 130Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024