The convocation of 1337
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
The royal writ for a parliament on 21 July
Rex venerabili in Christo patri Iohanni, eadem gratia archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae primati salutem. Quia super quibusdam arduis et urgentissimis negotiis quae per solemnes nuntios nostros quos ad partes transmarinas transmisimus nobis sunt iam plenius intimata, et quae nos et regni nostri statum coronaeque nostrae iura specialiter et intimius contingunt, vobiscum et cum aliis praelatis, magnatibus et proceribus ipsius regni apud Westmonasterium, die Lunae proximo post festum Sanctae Margaritae Virginis proximo futuro [21 July 1337] colloquium habere volumus et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungimus et mandamus quod, cessante excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum et cum praelatis, magnatibus et rpoceribus praedictis super dictis negotiis tractaturi, vestrumque consilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum et tranquillitatem et salvationem regni nostri iuriumque nostrorum praedictorum diligitis nullatenus omittatis, scientes quod propter arduitatem et magnitudinem negotiorum praedictorum absentiam vestram ad diem ilium nequimus nee volumus aliqualiter excusare. Teste rege apud Stamford, vicesimo primo die Iunii [21 June 1337]. Per ipsum regem.
Similar writs were sent to the other bishops of the province and to the following abbots and priors:
Priors of:
The hospital of St John of Jerusalem in England.
Spalding
Lewes
Sempringham
The king to send representatives to Evesham
Edwardus, Dei gratia rex Angliae, dominus Hiberniae et dux Aquitaniae universis et singulis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus, dominis villarum, mercatoribus apud Evesham in crastino nativitatis Beatae Mariae proximo fiituro de mandato nostro, seu praemunitione conventuris, salutem. Sciatis, quod nos de fidelitate et circumspectione provida dilectorum et fidelium nostrorum, venerabilis patris Thomae, episcopi Wigorniensis, Willelmo de Bellocampo et Hugoni Cokesay plenam fiduciam reponentes, assignavimus et deputavimus ipsos coniunctim et divisim, ad aliqua quae in instanti concilio nostro apud Westmonasterium per nos et per praelatos, magnates et proceres regni nostri, et alios de concilio ibidem existentes tractanda fuerint, et quae nos, et statum ac salvationem et defensionem regni nostri, ecclesiae sanctae eiusdem, ac aliarum terrarum nostrarum et iurium nostrorum specialiter contingunt, et ad intentionem nostram ac voluntatem in hac parte, tam ad diem et locum praedictos, quam alibi in comitatu Wigorniensi, ubi expedire viderint,
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 147 - 152Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024