Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
The archbishop's writ of summons to the bishop of Durham for 20 January
Willelmus, permissione divina Eboracensis archiepiscopus, Angliae primas, venerabili fratri Domino Ludovico, Dei gratia Dunelmiae episcopo salutem et fraternam in Domino caritatem. Iuxta sanctiones canonicas esse novimus constitutum ut qui intra ecclesiam positi disciplinam ecclesiasticam contemnentes per censuram ecclesiae compesci nequeunt, regum severitate et rigore principum conterantur. Et sicut Christiani principes pro aeterna vita pontificibus et sacerdotibus indigent, sic quoque pontifices pro successu rerum temporalium et ecclesiae Dei in statu orthodoxae fidei conservandae regum et imperatorum opportunis noscuntur auxiliis indigere. Sane attendentes quod serenissimus princeps dominus noster Dominus Edwardus, Dei gratia rex Angliae illustris ad repellendas Scotorum inimicorum suorum capitalium versutas insidias, ipsorumque malitias multiplices et notorias, Deo adiuvante, reprimendas ad partes Scotiae pro defensione regni sui et Ecclesiae Anglicanae cum copiosa multitudine armatorum in proximo proponit dirigere iter suum; nosque una vobiscum in parliamento proximo in civitate Eboracensi habito ex parte eiusdem domini nostri regis cum magna simus instantia requisiti, quod vos et clerum nostrae dioecesis et provinciae, qui propinquiores sumus periculo imminenti, efficaciter inducamus, ut ab eodem clero sibi ex praemissa causa competens subsidium concedatur, necessitate instante non modica perurgente, quod absque convocatione praelatorum et cleri nostrarum civitatis et dioecesis et provinciae non poterit adimpleri; tenore praesentium vos citamus et per vos, priorem ecclesiae vestrae Dunelmensis et capitulum eiusdem uno, universos abbates, priores abbates non habentes, exemptos et non exemptos, ipsorumque conventuum archidiaconos, decanos etiam et praepositos ecclesiarum collegiatarum, necnon capitula ispa totumque clerum, videlicet civitatis et dioecesis, citari volumus et mandamus, quatenus vos, abbates, priores, decani, archidiaconi et praepositi personaliter, conventus et capitula ac collegia singula per procuratores singulos, clerusque cuiuslibet archidiaconatus vestrarum civitatis et dioecesis per duos procuratores idoneos et sufficienter instructos ac plenam et sufficientem potestatem ab ipsis conventibus, capitulis, collegiis, ac clero habentes, in ecclesia nostra Eboracensi in octabis Sancti Hilarii proxime fiituris [20 January 1319] compareatis et compareant coram nobis ad tractandum in dicta convocatione nobiscum et cum ceteris praelatis et procuratoribus cleri nostrarum civitatis, dioecesis et provinciae super negotio antedicto, ac ad faciendum ulterius super illo quod communi videbitur iudicio faciendum. De die vero receptionis praesentium et qualiter hoc nostrum mandatum fueritis executi, necnon de nominibus abbatum, priorum, archidiaconi, conventuum et capitulorum dictorum, nos citra dictum diem certificantes distincte et aperte per vestras patentes literas harum seriem continentes.
To save this book to your Kindle, first ensure [email protected] is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.
Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.
Find out more about the Kindle Personal Document Service.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.