Incerti Avctoris Epistvla Sapphvs ad Phaonem
from EPISTVLAE HEROIDVM SELECTAE
Published online by Cambridge University Press: 12 October 2018
Summary
Ecquid, ut aspecta est studiosae littera dextrae, protinus est oculis cognita nostra tuis?
an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus, hoc breue nescires unde ueniret opus?
forsitan et quare mea sint alterna requiras 5 carmina, cum lyricis sim magis apta modis.
flendus amor meus est: elegia flebile Carmen. non facit ad lacrimas barbitos illa meas.
uror ut, indomitis ignem exercentibus Euris, fertilis accensis messibus ardet ager. 10
arua, Phaon, celebras diuersa Typhoidos Aetnae; me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
nee mihi, dispositis quae iungam carmina neruis, proueniunt: uacuae carmina mentis opus.
nee me Pyrrhiades Methymniadesue puellae, 15 nee me Lesbiadum cetera turba iuuant.
uilis Anactorie, uilis, mihi crede, Gyrinno, non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
atque aliae centum, quas non sine crimine amaui. improbe, multarum quod fuit, unus habes. 20
est in te facies, sunt apti lusibus anni. o facies oculis insidiosa meis!
sume fidem et pharetram: fies manifestus Apollo. accedant capiti cornua: Bacchus eris.
et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amauit, 25 nee norat lyricos illa uel illa modos.
at mihi Pegasides blandissima carmina dictant, iam canitur toto nomen in orbe meum;
nee plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque, laudis habet, quamuis grandius ille sonet. 30
si mihi difficilis formam natura negauit, ingenio formae damna rependo meae.
sum breuis, at nomen, quod terras impleat omnes, est mihi; mensuram nominis ipsa fero.
candidasn on sum, placuit Gepheia Perseo 35 Andromede, patriae fusca colore suae.
et uariis albae iunguntur saepe columbae et niger a uiridi turtur amatur aue.
- Type
- Chapter
- Information
- Ovid: Heroides , pp. 78 - 85Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 1996