Published online by Cambridge University Press: 17 February 2024
Chp. VI. West Saxon dynastic account preserved in MS R, P
Anno Dominicae incarnationis quingentesimo .xix. Cerdic in Westsaxonia primus regnare coepit, et .xvi. annis regnauit. Fuit autem filius Elesa, qui fuit Ella, qui fuit Gewi, a quo et tota illius prouinciae gens Gewissae dicta est, qui fuit Wigge qui fuit Freawine qui fuit Freodegar, qui fuit Woden.
Successit autem Cerdic filius eius Kinric, et .xxxvi. annis regnauit. Cui filius suus Ceaulin successit, et .xxxiii. annis regnauit. Contra quem Ceol fratruelus suus, quem sub se regem fecerat, inmerito rebellauit, regnoque expllens loco eius .v. annis regnauit. Post quem Ceolwlfus successit, et .xiiii. annis regnauit. Cui Kinegils successit, et .xxiiii. anno regni a sancto Birino episcopo cum sua gente primus regum Westsaxonum baptismum Christi suscepit, et anno sequenti filius eius Kinelm ab eodem episcopo baptizatus defungitur.
Decessit autem rex Kinegils anno regni sui .xxxi. et filius eius Conewalc regimen regni suscepit. Hic apud Orientales Anglos dum ille expulsus a regione sua a Peanda rege Merciorum pro sorore sua ab eo repudiata et uxore alia introducta, sub Anna rege exulabat, a sancto Felice episcopo baptizatus est, et postmodum in regnum restitutus Wintoniae ecclesiam, in qua sedes episcopalis est, construxit, et anno regni .xxxi. decessit. Cuius post illum regina Sexburg anno uno regnauit. Deinde Cenfus duobus annis secundum dicta regis Aluredi, iuxta cronicam, Escwinus fere tribus annis regnauit.
Cui successit Kentwinus regis Kinegisi [recte Kynegils] filius, et .viii. anno regni sui decessit. Cui Cedwalla, qui imperium reliquit, Romam adiit, et a Sergio papa baptizatus est, et in albis adhuc positus defungitur. Post illum regnauit sanctus Ine, qui Glastoniam construxit cuius germanus extitit Ingels, ac germanae sancta Cudburg et sancta Quenburg. Ipse uero Ine, relicto pro dei amore imperio, cum regina sua Romam petiit, ubi sancte uiuendo uitam simili fortebeauit.
Cui successit Edelheardus, et anno regni sui .xiiii. obiit. Huic Cuthredus successit et anno regni .xv. decessit. Post quem Sigebertus anno uno regnauit. Hunc Kinewlfus regno exterminauit, et loco eius .xxx. regnauit. Quo occiso a Kinehardo, Bictricus successit, et anno regni sui .xv. decessit. Cui Egbertus de stirpe Inae successit, et anno regni sui .xxxviii. decessit. Cui filius suus Athulfus, uel Adelwlfus, successit Egbertus uero pater eius expulso de regno Baldredo Cantuariorum regnum suo subiecit imperio. Similiter expulso rege Merciorum Wiglano, regnum eius regno suo annexit, et post unum annum Wiglano reddidit. In the year of our Lord 519 Cerdic was the first to rule in West Saxony and he reigned for sixteen years.
To save this book to your Kindle, first ensure [email protected] is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.
Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.
Find out more about the Kindle Personal Document Service.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.