PRAEFATIO
Published online by Cambridge University Press: 29 August 2010
Summary
Prisciani Caesariensis Mauri aetas eo definitur, quod de laude Anastasii imperatoris anno fere p. C. n. 512 carmen composuit. et potuit certe ad eandem aetatem spectare Cassiodorus, qui, cum ‘ad amantissimos orthographos discutiendos anno aetatis nonagesimo tertio’, anno igitur fere 560, pervenisset, iis de orthographia praeceptis, quae ex Prisciano excerpsit, haec praefixit: ‘ex Prisciano grammatico, qui nostro tempore Constantinopoli Romae doctor fuit, de libro ipsius ista collecta sunt’. neque per se his obstat, quod Iustiniani temporibus ‘apud Constantinopolim’ eum ‘grammaticae artis profunda rimatum esse’ narrat Paulus Diaconus. vereor tamen, ne haec sententia non nisi illo Cassiodori loco nitatur, cum uno Dionysio Exiguo interposito ipsi Cassiodoro Priscianum ibi Paulus adiungat. ceterum partim ipsum partim auctores ex ipso oriundos, ut alii ex aliis deinceps pendeant, secuti sunt adiecta passim accuratiore temporis nota, quam nullius momenti esse patet, fontes rerum Germanicarum: Ekkehardus in chronico et Virceburgensi et universali atque Sigebertus, historia regum Franc. monast. S. Dionysii, auctarium et Mellicense et Garstense, annales et Leodienses et Admuntenses et S. Rudberti Salisburgenses.
Omnibus vero his testibus haud maior auctoritas tribuenda est quam vel subscriptioni interpolatae codicis cuiusdam Leidensis, quae Priscianum narrat obisse die kl Octb indictione V Olybrio consule, vel Aldhelmi in epistula ad Acircium hariolationi, quae Osanni de Prisciani aetate disputationem irritam reddidit. quamvis enim subscriptionis ipsius partem aliquam addat Aldhelmus, tamen numquam, opinor, confectus est codex ille XVIII grammaticae Prisciani voluminum, quae ‘propriis palmarum digitulis calce tenus digesta’ descripsisse fertur Theodosius, imperator ille calligraphus, anno scilicet 450 mortuus.
- Type
- Chapter
- Information
- Grammatici Latini , pp. vii - xxxiiiPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1855