EDUCATIONAL CHARTERS PAGES 286-570
Published online by Cambridge University Press: 01 March 2011
Summary
Quia datum est nobis intelligi quod quamplures magistri et scolares universitatis nostre Oxonie colore quarundam dissensionum in universitate predicta nuper ut dicitur exortarum et aliis coloribus quesitis se ab eadem universitate retrahentes apud villam de Stamford se divertere et ibidem studium tenere ac actus scolasticos excercere presumunt assensu nostro seu licencia minime requisito, quod si toleraretur non tantum in nostrum contemptum et dedecus, set eciam in dispersionem universitatis nostre predicte cederet manifeste; Nos nolentes scolas seu studia alibi infra regnum nostrum quam in locis ubi universitates nunc sunt aliqualiter teneri, tibi precipimus firmiter iniungentes quod ad predictam villam de Stamford personaliter accedas, et ibidem ac alibi infra ballivam tuam, ubi expedire videris, ex parte nostra publice proclamari et inhiberi facias, ne qui, sub forisfactura omnium que nobis forisfacere poterunt, alibi quam in universitatibus nostris predictis studium tenere vel actus scolasticos excercere presumant quoquo modo, et de nominibus illorum quos post proclamacionem et inhibicionem predictas inveneris contrarium facientes nobis in Cancellaria nostra sub sigillo tuo distincte et aperte constare faceretis indilate.
- Type
- Chapter
- Information
- Educational Charters and Documents 598 to 1909 , pp. 286 - 570Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1911