<Liber Sextvs>
from TEXT
Published online by Cambridge University Press: 05 January 2017
Summary
Cn. Domitius et Camillus Scribonianus consulatum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Surrentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus an urbem intraret seu, quia contra destinauerat, speciem uenturi simulans. Et saepe in propinqua degressus, aditis iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris repetiit, pudore scelerum et libidinum, quibus adeo indomitis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pollueret. Nec formam tantum et decora corpora sed in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat. Tuncque primum ignota antea uocabula reperta sunt sellariorum | et spintriarum ex foeditate loci ac multiplici patientia; praepositique serui qui re<quire>rent, pertraherent: dona in promptos, minae aduersum abnuentes; et, si retinuerant propinquus aut parens, uim raptus suaque ipsi libita uelut in captos exercebant.
At Romae principio anni, quasi recens cognitis Liuiae flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius, et bona Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tamquam referret. Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut paulum immutatis uerbis adseueratione multa censebant, cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. Nam principem orabat deligere senatores ex quis uiginti sorte ducti et ferro accincti, quotiens curiam inisset, salutem eius defenderent. Crediderat nimirum epistulae subsidio sibi alterum ex consulibus poscentis, ut tutus a Capreis urbem peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, egit grates beneuolentiae patrum; sed quos omitti posse, quos deligi? semperne eosdem an subinde alios? et honoribus perfunctos an iuuenes, priuatos an e magistratibus? quam deinde speciem fore sumentium in limine curiae gladios? neque sibi uitam tanti si armis tegenda foret.
Haec aduersus Togonium, uerbis moderans ne quid ultra abolitionem | sententiae suaderet. At Iunium Gallionem, qui censuerat ut praetoriani actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus sedendi, uiolenter increpuit, uelut coram rogitans quid illi cum militibus, quos neque dicta <nisi> imperatoris neque praemia nisi ab imperatore accipere par esset: repperisse prorsus quod diuus Augustus non prouiderit! an potius discordiam et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudes animos nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propelleret? Hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit. Statim curia, deinde Italia exactus; et, quia incusabatur facile toleraturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena, retrahitur in urbem custoditurque domibus magistratuum. Isdem
- Type
- Chapter
- Information
- The Annals of TacitusBooks 5–6, pp. 18 - 46Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2016