Cornelii Taciti Ab Excessv Divi Avgvsti Liber Qvintvs
from TEXT
Published online by Cambridge University Press: 05 January 2017
Summary
Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit aetate extrema, <femina> nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione Liuiorum Iuliorumque clarissimae. Primum ei matrimonium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui bello Perusino profugus pace inter Sex. Pompeium ac triumuiros pacta | in urbem rediit. Exin Caesar cupidine formae aufert marito (incertum an inuitam) adeo properus ut ne spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis grauidam induxerit. Nullam posthac subolem edidit sed sanguini Augusti per coniunctionem Agrippinae et Germanici adnexa communes pronepotes habuit. Sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
Funus eius modicum, testamentum diu inritum fuit. Laudata est pro rostris a C. Caesare pronepote, qui mox rerum potitus est. At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate uitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusauit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio decerneretur: sic ipsam maluisse. Quin et parte eiusdem epistulae increpuit amicitias muliebres, Fufium consulem oblique perstringens. Is gratia Augustae floruerat, aptus alliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus, quarum apud praepotentes in longum memoria est.
Ceterum ex eo praerupta iam et urgens dominatio: nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio inueteratum erga matrem obsequium, neque Seianus audebat auctoritati parentis | antire; tunc uelut frenis exsoluti proruperunt, missaeque in Agrippinam ac Neronem litterae quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit uulgus: haud enim multum post mortem eius recitatae sunt. Verba inerant quaesita asperitate, sed non arma, non rerum nouarum studium, amores iuuenum et impudicitiam nepoti obiectabat. In nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusauit, magno senatus pauore ac silentio, donec pauci quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur) ut referretur postulauere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia. Sed aliis a primoribus maximeque a magistratibus trepidabatur: quippe Tiberius etsi infense inuectus cetera ambigua reliquerat.
Fuit in senatu Iunius Rusticus, componendis patrum actis delectus a Caesare eoque meditationes eius introspicere creditus. Is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu praua sollertia, dum imminentium oblitus incerta pauet, inserere se dubitantibus ac monere
- Type
- Chapter
- Information
- The Annals of TacitusBooks 5–6, pp. 13 - 17Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2016