Published online by Cambridge University Press: 18 March 2023
[PROLOGVS.] Dilectissimi anon erata indecorumb fideles filios patris contristari defunctione et lacrimam ei dare iustum quemadmodum usque nunc omnes compassibiliter tulimus. Postquam lamentationis caliginem, secundum quod scriptum est, amouimus et ad gratificam nos
postulationem apud omnium uerum Deum nostrum admouimus. Necessarium credimus memorabilia et uera ac magna miracula ipsius patris et magistri nostri Basilii scripturae tradere, ut non temporali percussione obliuionis profunditati tradantur. Tribus siquidem sacratissimis et mirabilibus uiris, Gregorium, dico, in theologia decorum
et Gregorium memorabilem Nisensis ciuitatis, sed et Effrem beatissimum aliis aliter epithaficis sermonibus uirum infulgentibus uisum est et mihi tamquam abortiuo, ut apostolice loquarc in manibus habenti ab eisdem uenerabilibus uiris editas enarrationes quae his defuerunt supplere, ut fideli filio patri debitum rependenti. Si enim nubes occultare solem ualet,
multo facilius temporalis percussio bonis enarrationibus obducere nouit obliuionem. Ergo quomodo magister noster pastor et resonatus in orbe, caelestium uirtutum collocator ac angelicorum ordinum comminister, magniloquus ecclesiae praedicator, solida orthodoxorum dogmatum culmina, naturam rerum existentium expressit; inimicum trinitatis
Iulianum apostatam deiecit; Valentis os blasphemum obstruxit; arrianorum debellauit malam gloriam; christianorum plane corroborauit rectam gloriam. Pastor adquisitus ecclesiae populi regale sacerdotium circumornatus, ouium Christi aries, diuinae fidei doctor, gloriosus, et uiuens et post transitum magnis splenduit miraculis et oratione eius, sicut
dictum est. Facta Iuliani Dei odibilis correptione extollentis in altum cornu et loquentis aduersus Deum iniustitiam, quomodo Valens ipsius auunculusd apprehendens indigne imperialem purpuram et arrianorum malae gloriae patronus uenit ad eam quae apud nos est caesaris inlustrem ciuitatem conquirens, et per huiusmodi praesens tempus narrabo. Sed ad
propositum reuertamur et ex natiuitate eius usque ad finem uirtutes ipsius enarrantes.
1. DE TEMPORE QVO DOCTRINAE VACAVIT ET DE CONVERSIONE MAGISTRI SVI EVBOLI. Basilius itaquea solus ut sic dicam in terra aequalem et decentemb ostendit uitam, operibus uerbis diuina sapientia uitam componens, omnia Christo dans, sed et animam
atque corpus necnon sermonum manus quibus gentilem errorem sicut araneae telam disrupit. Hic septenis factus daturc a genitoribus litteris, uacans autem doctrinis, quinquennio factum adquisiuit multam philosophalem disciplinam dulcedini naturae. Deinde relinquens patriam, Cappadociis enim erat natione, apprehendit matrem uerborum Athenas.
Castitate etiam et multa abstinentia ac continentia decoratus, adiit praeceptorem graecorum sapientiae Eubolum et sic se ipsum dedit doctrinis admirandus etiam et magistris. Factique sunt eius conscolastici Gregorius magnus Nazianzi, postead factus est episcopus qui et apostolicae sedis gubernacula in duo et decem annorum perfecte
gubernauit tempora, Iulianus etiam a paruo christianus atque Libanius.
To save this book to your Kindle, first ensure [email protected] is added to your Approved Personal Document E-mail List under your Personal Document Settings on the Manage Your Content and Devices page of your Amazon account. Then enter the ‘name’ part of your Kindle email address below. Find out more about saving to your Kindle.
Note you can select to save to either the @free.kindle.com or @kindle.com variations. ‘@free.kindle.com’ emails are free but can only be saved to your device when it is connected to wi-fi. ‘@kindle.com’ emails can be delivered even when you are not connected to wi-fi, but note that service fees apply.
Find out more about the Kindle Personal Document Service.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Dropbox.
To save content items to your account, please confirm that you agree to abide by our usage policies. If this is the first time you use this feature, you will be asked to authorise Cambridge Core to connect with your account. Find out more about saving content to Google Drive.