No CrossRef data available.
Published online by Cambridge University Press: 05 January 2009
Vniversa iam plebs vias implebat dissono clamore poscens Seiani caedem velut si in circo aut theatre ludicrum postularent. quem orto die ad curiam acclamationibus et studio inani secuti1, nunc pari laetitia in carcerem tractum spectavere. agebatur hue illuc Seianus vario turbae fluctuantis impulsu; derisus, contumeliae omnium subiectus, vidit suas statuas afflictas calcatasque a vulgo effrenato, mox talia passurus ipse. eodem die patres convenerunt et, popularis assensus haud inscii et quod aberant Praetoriani, nullis indicibus, nullo teste damnatum morti Seianum tradiderunt. apud senatum omnes gaudere, multi ex animo, qui conscii fuissent tanto effusius laetitiam significavere quanto indicium conspirationis timuerunt. credo et providentioribus curam subisse rei publicae quae, non omnino a Sciano eversa, rursus tradrebatur irae imperatoris nunc inveteratae.