Hostname: page-component-cd9895bd7-dk4vv Total loading time: 0 Render date: 2024-12-23T15:58:28.298Z Has data issue: false hasContentIssue false

Ad Varronem

Published online by Cambridge University Press:  11 February 2009

Extract

VBI Varro (R.R. I. 13. 2) de uilla rustica facienda agit, de culina haec monet: in primisculina uidenda ut sit admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. Hunc locum legentes sponte nosmet ipsos rogamus, quid sibi uelit illud admota. ‘Prope cellam uilici,’ inquit Keilius (Comm. p. 46), de qua paulo ante sermo est: uilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu quidue ferat, praesertim si ostiarius est nemo. Sed si locum ita interpretamur, quomodo intellegenda est sententia, quae sequitur, causalis: quod ibi hieme cet.? Num uilicus in cella iacens uel sedens moderari debebat opera, quae mane in culina fiebant ? An idcirco culinam proximam cellae uilici esse oportebat, ut inter utramque paruum spatium interesset, si uilicus ab altera ad alteram commeare uellet? Et hoc et illud uix credibile est Varronem significare uoluisse. Accedit, quod in uilla rustica culina non prope ianuam est, sed in parte interiore cohortis, quemadmodum docent fundamenta aperta uillae rusticae Pompeianae (prope Boscoreale, cf. Overbeck-Mau Pompeii2, p. 382), et probatur uerbis Vitruuii (VI. 6 initio), qui ita praecipit: ‘in corte culina quam calidissimo loco designetur.’ Quae cum ita se habeat, apud Varronem legendum esse puto: in primis culina uidenda ut sit <soli> admota, h.e.ad meridiem spectans (cf. III. 9. 14: ‘prodigendae [gallinae] in solemet in stercilinum’ Cic. Lael. § 100: ‘uirtus ad id [lumen] seadmouet’). Nam si ita legimus, neque admota suo caret datiuo,1 et perspicuum fit, quid sententia causalis quod ibi hieme cet. sibi uelit. Diligenti enim domino ‘prouidendum’ est, ‘familia ubi uersetur, si fessi opere aut frigore aut calore, ubi commodissime possint se quiete reciperare’ (I. 13. 1). Talis dominus etiam curabit, ut ‘hieme antelucanis temporibus’ serui ‘aliquot res conficere et cibum parare et capere’ possint loco calidissimo uillae (cf. Verg. Georg. I. 287–310), sed situe hie locus longe an prope a cella uilici, nihil ad rem pertinet.

Type
Research Article
Copyright
Copyright © The Classical Association 1917

Access options

Get access to the full version of this content by using one of the access options below. (Log in options will check for institutional or personal access. Content may require purchase if you do not have access.)

References

1 Cf. Thes. L.L. I. 774. 51.