In malo morali potest multum esse admistum boni, idque arte singulari; nemo venenum temperat felle et hellebore sed conditis pulmentis et bene saporatis: ita diabolus letale quod conficit rebus dei gratissimis imbuit, etc. Tertull: de spectaculis, p. 102, edit. Rigalt.
Cur permittit deus malum ? ut ratio virtuti constare possit. virtus enim malo arguitur, illustratur, exercetur, quemadmodum disserit Lactantius, l. 5, c. 1, ut haberet ratio et prudentia in quo se exerceret, eligendo bona, fugiendo mala, Lactan. de ira dei, c. 13, quamvis et hæc non satisfaciunt.