Placita pro Rege de termino sancti Michaelis anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi primo
De debitis Walteri de Langeton' Couentrensis et Lichefeldensis Episcopi in manum Regis captis
Walter de Thorneton and others
Mandatum fuit ‥ maiori ville Notingh' et clericis ad recogniciones debitorum in eadem villa recipiendum deputatis quod omnes recogniciones coram ipsis factas Waltero de Langeton' Couentrensi et Lichefeldensi episcopo nuper thesaurario domini Edwardi quondam Regis Anglie patris Regis nunc per quoscumque a festo sancti Michaelis anno regni eiusdem Regis vicesimo tertio finiente usque ad diem recepcionis eiusdem breuis diligenter scrutari et illas distincte et aperte transcribendi facerent et transcriptum earundem mitterent thesaurario et baronibus (hic) a die sancti Michaelis in tres septimanas etc. Ad quern diem predict!‥ maior et clerici miserunt hic sub sigillis suis transcriptum huiusmodi recognicionum factarum dicto episcopo post tempus in dicto breui contentum una cum breui eis inde directo etc. In quibus quidem recognicionibus inter alia continetur quod Walterus de Thorneton' de Notingham, Johannes Le Palmer senior, Richardus de Warrewyk et Robertas Myniot de eadem quilibet eorum insolidum recognouerunt coram Willelmo de Normanton' maiore ville Notingh' et Johanne de Kempeston' clerico ad recogniciones debitorum in eadam villa recipiendum deputatis se debere Waltero de Langeton' Couentrensi et Lichefeldensi episcopo centum libras sterlingorum soluendas unam medietatem ad festum Natalis domini anno domini M°CC nonagesimo nono et aliam medietatem ad festum Purificacionis beate Marie virginis proximo sequens. Et predictus Walterus et alii hic presentes in curia (etc.) de predicto debito allocuti si quid pro se haberent seu dicere scirent quare idem debitum ab ipsis leuari non deberet etc. dicunt quod diu est soluerunt prefato episcopo predictas centum libras in quibus sibi ut predicitur fuerant obligati. Et super hoc protulerunt litteram de statuto etc. dampnatam que remansit penes ipsum episcopum de debito predicto post solucionem predictam eis retroditam etc. Qua inspecta et examinata cum recognicione predicta inuenta in omnibus concordare cum eadem per quod euidenter liquet quod est de uno et eodem debito. Ideo predicti Walterus de Thorneton', Johannes Le Palmer et alii inde adpresens sine die.