Summary
THEOLOGY
Chap. 2n.11
Aquinas, Summa, 1a 92,1: ‘videtur quod mulier non debuit produci in prima rerum productione. Dicit enim Philosophus quod femina est mas occasionatus. Sed nihil occasionatum et deficiens debuit esse in prima rerum institutione; ergo in illa prima rerum institutione mulier producenda non fuit…Per respectum ad naturam particuliarem femina est aliquid deficiens et occasionatum. Quia virtus activa quae est in semine maris intendit producere sibi simile, perfectum secundum masculinum sexum; sed quod femina generetur, hoc est propter virtutis activae debilitatem, vel propter aliquam materiae indispositionem, vel etiam propter aliquam transmutationem ab extrinseco, puta a ventis australibus, qui sunt humidi ut dicitur in libro De generatione animalium [IV.2 [766b 33]].
Sed per comparationem ad naturam universalem femina non est aliquid occasionatum, sed est de intentione naturae, ad opus generationis ordinata. Intentio autem naturae universalis dependet ex Deo, qui est universalis auctor naturae. Et ideo instituendo naturam non solum marem sed etiam feminam produxit.'
Chap. 2n.12
Cajetan, Commentarii in quinque Mosaicos libros, Paris, 1539, p. 25: ‘id quod philosophi tradiderunt de productione mulieris quae est vir laesus, hoc Moses sub metaphora tradidit. Multum tamen interest inter considerationem philosophorum et Mosi: quoniam illi productionem mulieris relative ad sexum consideraverunt, Moses vero productionem mulieris non solum ad sexum sed ad universam vitam moralem tradidit. Et propterea metaphora usus est constante ex multis partibus…Et ut metaphorice somnus [Ade] intelligeretur, describitur Adam dormisse, et tamen non describitur ipsum experge factum fuisse seu evigilasse.
- Type
- Chapter
- Information
- The Renaissance Notion of WomanA Study in the Fortunes of Scholasticism and Medical Science in European Intellectual Life, pp. 93 - 96Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 1980