The Parliaments of 1328
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first and second royal writs
Rex venerabili in Christo patri Willelmo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem. Cum super reformatione pacis et concordiae inter nos et nostros subditos ex parte una et Robertum de Brus ac magnates et alios de Scotia ex altera ceteris nuntiis ex utraque parte missis nuper apud Novum Castrum super Tynam habitus fuisset tractatus, ac in eodem tractatu ceteri articuli sint expositi reformationem praedictam contingentes, super quibus et aliis coronam nostram tanegntibus parliamentum nostrum apud Eboracum die Dominica proximo post festum Purificationis Beatae Mariae Virginis proximo futurum [7 February 1328] tenere ac vobiscum et cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus regni nostri colloquium et deliberationem habere volumus et tractatum, vobis mandamus in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungentes quod omnibus aliis praetermissis, dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum et cum ceteris praelatis et proceribus regni nostri super praemissis tractaturi vestrumque consilium impensuri, praemunientes decanum et capitulum ecclesiae vestrae Eboracensis, archidiaconos totumque clerum vestrae diocesis, quod iidem decanus et archidiaconi in propriis personis suis dictumque capitulum per unum, idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero habentes, dictis die et loco intersint, ad faciendum et consentiendum his quae tune ibidem de communi consilio divina favente dementia ordinari contigerit super negotiis antedictis, et hoc nullatenus omittatis. Teste meipso apud Coventry decimo die Decembris anno regni nostri primo [10 December 1327].
Similar writs were sent to the bishops of Durham and Carlisle, and to the abbots of York St Mary and Selby.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 43 - 46Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024