The convocation of 1371
Published online by Cambridge University Press: 11 January 2024
Summary
The archbishop's mandate
[40v] Memorandum quod anno Domini millesimo tricentesimo septuagesimo primo et translationis domini tertio virtute brevis regii infrascripti emanavit mandatum Domino Simoni Dei gratia Londoniensi episcopo pro convocatione praelatorum et cleri Cantuariensis provinciae ad comparendum coram domino vel commissariis suis in ecclesia Sancti Pauli Londoniarum die Iovis proximo post festum Sancti Georgii Martyris proximo futurum [24 April 1371] sub dato apud Otford consimile in omnibus mandato de convocatione praelatorum et cleri Cantuariensis provinciae facta per dominum in anno Domini millesimo tricentesimo LXIX, de quo superius in eodem anno in hoc registro fit mentio, hoc excepto, quod ubi in dicto mandato sic scribitur: ‘Breve suum recepimus sub his verbis’ hie scriptum erat: ‘Breve suum recepimus in haec verba’ et ad citandum custodes domini in spiritualitatibus in civitate et diocesi Bangorensibus, cuius episcopalis sedes solummodo vacavit, cum hac clausula in fine mandati inserta:’ Supradictum autem terminum sic duximus hac vice abbreviandum propter gravissima pericula concernentia statum regni Angliae memorati.’ Tenor vero dicti brevis talis est:
Edwardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Willelmo eadem gratia archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae primati salutem. Qualiter negotia tarn nos et statum regni nostri Angliae quam necessariam defensionem eiusdem contingenia ac onera propter hoc nobis incumbentia vobis et aliis in praesenti parliamento nostro existentibus plenius exposuimus vos non latet ad quorum onerum supportationem absque adiutorio fidelium nostrorum non sufficimus sicut scitis per quod aliquos subsidium congruum in supportationem tantorum onerum a vobis et aliis de clero diocesis et provinciae vestrarum in dicto parliamento tune praesentibus nobis concedi petivimus sicut urgens necessitas et evidens utilitas id exposcunt. Nos ut dicta negotia quae salvationem tarn sanctae ecclesiae quam regni nostri Angliae maturiori deliberatione valeant expediri. Vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus attentis tarn arduitate negotiorum praedictorum quam periculis quae pro defectu defensionis huiusmodi verisimiliter evenire possent suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis dictae vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Sancti Pauli Londoniarum vel alibi prout expedire videritis ad breviorem diem quern poteritis more solito convocari faciatis et expositis eis dictis negotiis ibidem ipsos ad aliquod competens subsidium nobis in auxilium supportationis dictorum onerum concedendum cum efficacia indicatis et preces vestras ad hoc effectualiter apponatis,
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 305 - 316Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024