Appendix: Nepos fr. 59 in the edition of Marshall (1977)
Published online by Cambridge University Press: 26 January 2010
Summary
Verba ex epistula Corneliae Gracchorum matris ex libro Cornelii Nepotis de Latinis historicis excerpta:
“Dices pulchrum esse inimicos ulcisci. Id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi uidetur, sed si liceat re publica salua ea persequi; sed quatenus id fieri non potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt atque, ubi nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque pereat.”
Eadem alio loco:
“Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem oportebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tolerare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, utique quaecumque ageres, ea uelle maxime mihi placere, atque uti nefas haberes rerum maiorum aduersum meam sententiam quicquam facere, praesertim mihi, cui parua pars uitae restat. Ne id quidem tam breue spatium potest opitulari, quin et mihi aduersere et rem publicam profliges? Denique quae pausa erit? Ecquando desinet familia nostra insanire? Ecquando modus ei rei haberi poterit? Ecquando desinemus et habentes et praebentes molestiis desistere? Ecquando perpudescet miscenda atque perturbanda re publica? Sed si omnino id fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito quod lubebit, cum ego non sentiam. Ubi mortua ero, parentabis mihi et invocabis deum parentem. In eo tempore non pudebit te eorum deum preces expetere, quos uiuos atque praesentes relictos atque desertos habueris? Ne ille sirit Iuppiter te ea perseuerare, nec tibi tantam dementiam uenire in animum.
- Type
- Chapter
- Information
- Latin Language and Latin CultureFrom Ancient to Modern Times, pp. 134Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2001