Book contents
Summary
Ne mireris, Lector erudite, quod in sevo rerum utilium magis sagaci, quam ornamentorum studioso, novos quosdam ‘Musarum fœtus’ ausim expromere, id accuratius edoceri fortasse non gravaberis.
Quum jam, ad sublimiora studia vocatus, ab Academia nostra discessissem, venit mihi in mentem, quæ calamo Græco aut Latino luseram, subsecivis horis in fasciculum unum colligere. Hue accessere quædam non invenustæ prolusiones eorum quibus familiarissime versatus sum; eaque omnia collata tandem et comparata, ita mihi arridebant, ut oculis viderer paternis tanquam filiolos meos intueri; intuens autem, mox cuperem oculos omnium hominum in eosdem convertere. Cæterum, his vixdum perpensis, prout plurima vires eundo acquirunt, quæ somniarer, aliis quibusdam Cantabrigiensibus impertitus sum, et paulatim auxilia in re audacissima supplicavi. Itaque brevi tempore nescio quæ Nasonum et Maronum et Poetarum Scenicorum scrinia non in manus meas fuerint effusa; imo, ne te morer, ea erat munificentia vatum et Latine et Attice scribentium, ut in seligendo magis quam colligendo summus labor constaret.
Inter has opes, plurimi faciebam quæcunque a Musis nostratibus Latine reddita acciperem, eademque diligenter excerpebam. Etenim experiendo cognovi animum lectoris hoc genus eo libentius adire, quo acrioris ingenii vis in interpretando postulate; quo plus exigitur calliditatis in electione ac constructione verborum; quo exquisitior patet doctrinæ concinnitas in accommodando linguæ obsoletæ non sua ἰδιώματα.
- Type
- Chapter
- Information
- Arundines CamiSive Musarum Cantabrigiensium Lusus Canori, pp. v - viiiPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1841