Hospitem meum Placentinum dixisse recolo, virum utrique sanguine generosum, habentem prudentiam mundi huius in timore Domini, hoc in civitatibus Italiae usu frequenti celeberrimum esse, quod, dum pacem diligunt et iustitiam colunt et periuriis abstinent, tantae libertatis et pacis gaudio perfruuntur, quod nichil est omnino, quod vel in minimo quietem eorum concutiat. Cum vero prolabuntur ad fraudes et per varias iniustitiae semitas scinduntur in semet ipsis, statim vel fastum Romanum vel furorem Teutonicum aliudve flagellum inducit Dominus super eos, et permanet manus eius extenta, donee ipsi ab iniquitate per penitentiam revertantur; quo solo remedio apud illos omnis cessat tempestas. Adiciebat etiam, quod merita populi omnem evacuant principatum aut eum faciunt esse mitissimum, cum e contrario certum sit, quod propter peccata populi permittit Deus regnare hypocritam et impossible esse, ut diu regno gaudeat qui populi humiliatione et proprio fastigio superbe nimis exultat. Sed illius dicebat protendi principatum, qui apud se de conscientia humilitatis semper in se agitur, quasi regnet invitus. Haec mihi Placentinus hospes; et, ut credo, fidei consentaneum est’.