Saint Stephen
Published online by Cambridge University Press: 10 June 2023
Summary
Life of Saint Stephen from Monte Cassino, Abbazia di Montecassino, Codex CXVII
Fabulosa vita S. Stephani Protomartyris
Temporibus cesaris regis urbis iudeorum cum esset de patrociniis romanorum. Pylatus ductus per verbum pontificis in galilea regnum iudeorum iudicare, quia iam erat consuetudo romanorum urbibus in omni comitat. Ita sic fuit Pylatus in galilea positum erat ad iudicandum ad illis diebus legem moysi, et erant omnes credituri per eius legem, sed lex autem non erat subintrare delictis. Pylato legem cessare iudicantis, et inter eos. In istis autem temporibus erat antiochus in iudeam civitatem cum uxore sua nomine perpetua. Multa divitia eo quae erat in eis posita usque ad annos XLVI, cottidie deprecabantur ut estenderet in eis filiis. Quia in illis diebus cum oblatione in ecclesia non incrediebant nec communionem accipiebant, sine genere filii. Permissaque eis divina mysteria in ea que dedit eis spiritus filium in utero suo conciperet, gaudens tota domus propterea pregnatione.
Cum pervenisset tempus nature pueri stephani ab angelo nomen eius est prenuntiatum. Sed repleta familia domus magna beatitudo propter naturam masculini hominis. Nocte quoque tempore venit sathanas in figura hominis introivit in eius domum ubi infans stephanum est. Et venit in presepio, ubi requiescebat, et detulit puerum stephanum in brachio suo substento. Et posuit idolum in eius lectulo permanere, in persona patris familia domus. Et detulit beatum stephanum per medium mare, intra ianuam regni ante hostium iuliani episcopi, posuit eum pannis involutum. Et regressus post tergum sathanas denesivit (?), infans cepit voces suas flentiora facere. Cum autem ita episcopo vigilans cetera (celebrare?) mysteria et dixit fletus pueri est, hoc quod audivi. Tunc dixit ministris suis. Quia non est nisi fantasma inimicorum. Episcopus somnus gravis receipt. Ecce iam preparavit enim dues cervum non nigrum sed candidum qui dedit tunc puero lacte, ante hostium episcopi. Cum audissent fretu cervorum consurrexit de lecto suo, et venit ad hostium ubi infans erat.
- Type
- Chapter
- Information
- The Medieval ChangelingHealth, Childcare, and the Family Unit, pp. 198 - 215Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2023