I. DE STATURA FERITATE AC VENATIONE BISONTIS
1. De serpente
Ista domus quondam terras et regna gubernans
Stemma suum certa cum ratione tulit:
Nec pueris parcens pravos depascitur anguis,
Ut placida possent vivere pace boni.
2. De eodem cum aquila iuncto
Iungitur hic serpens aquilae sublime volanti,
Ut volitans rebus misceat ima suis.
Nam Deus et summis per humi serpentia rectum
Pectora consilium mittere saepe solet.
3. Ad Serenissimam Principem et Dominam D. BONAM
Dei gratia Reginam PoloniaeMagnam Ducem Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. Dominam
Nicolaus Hussoviensis.Cum essem Romae, Serenissima Regina, Leo Papa X venationes arctoas et ferarum magnitudinem quodam tempore commemorans Reverendissimum Dominum Erasmum, Plocensem Episcopum, apud se tunc a Vestra Maiestate oratorem, longo verborum circuitu monuit, ut effigies bisontis, quem nos zubrum vocamus, impleta feno pelle Romae repraesentaretur. Quod Plocensis dum se facturum promisisset, datis ad Raduvilonem, Vilnensem Palatinum, super pelle quam maxima huius animantis consequenda litteris, mihi, suo tunc familiari, iniunxit, ut aliquid super natura et venatione huius ferae scriberem, volens eius speciem tam re quam verbis Pontifici exhibere. Sed omnia illa celeri morte Leonis in nihilum deciderunt. Restat tamen opusculum per me tunc pro ingenii et temporis parvitate factum, quod sub nomine Tuae Maiestatis publicandum decrevi, idque Tibi loco muneris exigui do, sperans aliquando futurum, quod dum Regia Maiestas suo more venatum ierit, hic Te libellus silvestria continens ad sui lectionem alliciet, qua ego non tam rebus meis prodesse cupio, quam viris doctis iter sua scripta offerendi patefacere, ut Tu, Princeps doctissima, de ipsorum ingeniis iudices et quos praecipuos videris, Serenissimo Consorti Tuo, quem plus bellis gerendis, quam libris legendis vacare necesse est, commendes. Video nam cum maximo meo dolore et profecto cum quodam damno reipublicae fecundissima pectora iacere neglectui et se propter angustiam rei familiaris proferre non posse. Non paucos item et opibus et ingeniis longe praestantes conspicio, qui dum litterarum peritos levipendi animadvertunt, cumulare divitias, quam animos excolere malunt et propter rem tam vilem iacturam faciunt in nobilissima sui parte. Si vero Tu commune studiorum patrocinium susceperis, assurgent ingenia et magnis Regiae Maiestatis laboribus opem ferent, ut in suo statu hac temporum malignitate respublica retineatur, quam virtute animi magis, quam vi corporis niti tam Graeci quam Romani documento sunt, apud quos arma semper tum maxime, dum litterae, floruerunt et labentibus primum ingeniis debilitatae vires sunt, quibus lapsis imperium corruit et servitus imposita est.