The Provincial Council of 1414
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The archbishop's mandate
Henricus, [Dei gratia Eboracensis archiepiscopus, Angliae primas et apostolicae sedis legatus,] venerabili fratri nostro Domino Thomae, Dei gratia Dunelmensi episcopo, suffraganeo nostro, salutem et fraternam in Domino caritatem. Cum itaque sacrorum canonum edoceant instituta ut per metropolitanos singulos in suis provinciis pro discutiendis cum debita maturitate arduis emergentibus negotiis omni anno provincialia concilia celebrentur, eo tamen praecipius tempore vigilantiori studio convenit huiusmodi concilia convocari cum emerserunt gravia et insolita negotia quae absque plurium peritorum concilio facile nequeunt expediri, unde ex causis praemissis diversis et arduis statum et reformationem ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum nostrae Eboracensis provinciae concernentibus, ac propter quaedam alia quae circa generale concilium domini nostri papae moderni auctoritate statutum et propius celebrandum, praesidiaque alia eidem domino nostro papae affectibus requirenda ad resistendum hostibus suis notissimis et Ecclesiae Romanae qui eius status et ecclesiae praedictae ac subditorum acturis continuis eiusdem fideli devotione assistentium subversionem iugiter malignantur nobis a sede apostolica fuerint demandata prout in locis apostolicis plenius continetur, vobis intime declarandis nostrum concilium provinciale duximus convocandum, nos dictae sedis apostolicae auctoritate et nostra suffiilti, vobis, venerabilis frater, in virtute oboedientiae iniungimus et mandamus, vosque tenore praesentium peremptorie citamus ac per vos priorem ecclesiae vestrae Dunelmensis et capitulum eiusdem, ac universos abbates et priores proprios abbates non habentes, exemptos et non exemptos, necnon decanos, archidiaconos, praepositos, sacrae theologiae professores ac iuris canonici et civilis doctores, capitula, conventus et collegia, clerumque totius diocesis vestrae et civitatis Dunelmensium citari volumus et mandamus, quatenus vos, domine episcope, dictique abbates, priores, decani, archidiaconi, praepositi, professores et doctores personaliter, capitula vero conventus et collegia singula per procuratores singulos, clerusque per duos procuratores idoneos sufficienter instructos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis obtinentes, coram vobis compareatis et compareant in ecclesia nostra cathedrali et metropolitica Eboracensi, die Lunae proximo post festum Omnium Sanctorum, videlicet quinto die mensis Novembris proximo venturi [5 November 1414] cum continuatione et prorogatione dierum sequentium quatenus opus fuerit, super proponendis in dicto concilio nostro nobiscum una cum aliis praelatis quos tune ibidem praesentes esse contigerit tractaturi, salubre consilium impensuri, necnon ea quae statuta ordinata et facta fuerunt humiliter admissuri ac omnia efficiaciter impleturi, ulterius facturi et recepturi quod ibidem pro communi valitate ecclesiae et cleri divina bonitas concesserit ordinare, praemunientes vos et ceteros per vos citandos praemuniri mandamus, quod absentes in termino supradicto nisi propter evidentes causas et rationabiles, de quibus fidem faciant legitime fuerint impediti tanquam inoboedientes et contumaces iuxta iuris exigentiam puniemus. Qualiter autem hoc nostrum mandatum fueritis executi ac de nominibus citatorum nos dictis die et loco distincte et aperte certificare curetis per literas vestras patentes harum seriem continentes. Datum apud Newark nono die mensis Octobris anno Domini millesimo CCCCmo quarto decimo et nostrae translationis octavo [9 October 1414].
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 339 - 342Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024