The Convocation(s) of 1385
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first royal writ
Richardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Alexandra, eadem gratia Eboracensi archiepiscopo, Angliae primati, salutem. Qualiter inimici nostri Franciae et alii sibi adhaerentes inter se alligati et undique hostiliter congregati regnum nostrum Angliae in pluribus locis per terram et per mare saepius invaserint, mala quamplurima et intolerabilia nobis et ligeis nostris inferendo, et non solum ad hoc contenti dictum regnum nostrum et ecclesiam sanctam nosque et totam linguam Anglicanam subvertere et destruere de die in diem totis viribus se conantur, nisi eorum malitiis, adiuvante Deo, fortius resistatur, vos non credimus ignorare; unde in salvationem status ecclesiae sanctae, regni ac populi nostrorum necessariam defensionem, sumptus ac census et expensas inestimabiles effundere nos oportet, verum quia ad ipsorum onerum ac sumptuum supportationem absque iuvamine fidelium nostrorum non sufficimus, sicut scitis; vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini, rogando mandamus quatenus consideratis tarn arduitate negotiorum praedictorum, quam grandibus periculis quae ecclesiae et regno praedictis oculata fide imminere conspicitis, attentis debite et consideratis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates, priores, et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia, totumque clerum vestrarum dioecesis et provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis vel alibi, prout expediri videritis, in crastino Circumcisionis Domini proximo futuro [2 January 1385], more solito convocari faciatis; et breviorem eis dictis negotiis et periculis ibidem plenius expositis et declaratis, et ipsos ad subsidium in hoc casu competens et necessarium in supportationem dictorum onerum et sumptuum nobis concedendum eo specialius, et cum efficacia qua magis sciveritis, vel poteritis, tanta necessitate causante, inducatis, et partes vestras ad hoc effectualiter apponatis, nos in cancellaria nostra de quantitate subsidii illius, ac de terminis solutionis eiusdem certificantes. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem ecclesiae et regni praedictorum diligitis nullatenus omittatis. Teste meipso apud Westmonasterium vicesimo octavo die Septembris anno regni nostri octavo [28 September 1384].
The second royal writ
Richardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Alexandro, eadem gratia Eboracensi archiepiscopo, Angliae primati, salutem.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 217 - 220Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024