The Convocation of June 1397
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first royal writ
Rex venerabili in Christo domino custodi spiritualitatis archiepiscopatus Eboracensis sede vacante, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecclesiae Anglicanae intime concernentibus vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos et singulos episcopos Eboracensis provinciae ac decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis eiusdem provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis vel alibi prout melius expedire videritis die Lunae proximo post festum Sancti Matthiae Apostoli proximo futurum [26 February 1397] more solito convocari faciatis ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni nostri ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste rege apud Westmonasterium undecimo die Ianuarii [11 January 1397].
Thursday 15 March 1397
Writ of the bishop of Durham's official principal for the election of clergy proctors
Domini Dunelmensis episcopi officiarius Domino Willelmo de Esshe, decano Christianitatis Dunelmensis, salutem. Quia per literas venerabilis in Christo patris et domini nostri Domini Walteri [Skirlaw], Dei gratia episcopi Dunelmensis nobis directas intelleximus, quas vobis cum praesentibus tradimus inspiciendas, quod quaedam convocatio cleri in ecclesia maiori Eboracensi pro certis negotiis Ecclesiam Anglicanam, regem et regnum concernentibus, fiet celebranda die Iovis proximo post festum Sancti Gregorii papae [15 March 1397] proxime futurum, vobis igitur in virtute oboedientiae firmiter iniungendo mandamus, quatenus citetis peremptorie priorem ecclesiae cathedralis Dunelmensis et capitulum eiusdem, ac archidiaconum Dunelmensem, quod idem prior et archidiaconus compareant personaliter, dictum vero capitulum per procuratorem idoneum sufficientem potestatem habentem, dictis die et loco, iuxta vim, formam et effectum literarum domini nostri praedictarum, necnon omnes et singulos decanos ecclesiarum collegiatarum, rectores, vicarios et magistros hospitalium, quod compareant et quilibet eorum compareat personaliter coram nobis in ecclesia Sancti Nicholai in Dunelmia, secundo die mensis Martii proxime futuro [2 March 1397] sub poena mulctationis sex solidorum octo denariorum quolibet absente per nos non immerito levandorum ad eligendum procuratorem idoneum ad interessendum nomine cleri archidiaconatus Dunelmensis dictis die et loco iuxta exigentiam praedictarum literarum, certificantes nobis dictis die et loco de omni eo quod feceritis in praemissis una cum nominibus citatorum per literas vestras patentes harum seriem continentes, sigillo vestro consignatas.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 255 - 258Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024