The Convocation of April 1377
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ for a parliament on 27 January
Edwardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Thomae, eadem gratia episcopo Carliolensi, salutem. Quia de avisamento concilii nostri pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos statum et defensionem regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae necnon prosperum regimen et felicem gubemationem terrae nostrae Hiberniae ac ligeorum nostrorum ibidem contingentibus quoddam parliamentum nostrum apud Westmonasterium in quindena Sancti Hilarii proximo futura [27 January 1377] teneri ordinavimus et ibidem vobiscum ac cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni nostri colloquium habere et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus quod, consideratis dictorum negotiorum arduitate et periculis imminentibus, cessante quacunque excusatione, dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum ac cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrumque consilium impensuri, et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem regni et ecclesiae praedictorum ac prosperum regimen et felicem gubemationem dictae terrae nostrae Hibemiae ac ligeorum nostrorum ibidem expeditionemque dictorum negotiorum diligitis nullatenus omittatis. Ne (quod absit) per vestri absentiam quam nisi tanta infirmitate tune detenti fueritis quod aliqualiter illuc laborare non poteritis nullo modo excusatam habere volumus ista vice expeditio negotiorum nostrorum praedictorum retardetur seu aliqualiter differatur, praemunientes priorem et capitulum prioratus Carliolensis ac archidiaconos totumque clerum vestrae diocesis quod iidem prior et archidiaconi in propriis personis suis ac dictum capitulum per unum, idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potestatem ab ipsis capitulo et clero divisim habentes, dictis die et loco personaliter intersint, ad consentiendum his quae tune ibidem de communi consilio ipsius regni nostri divina favente dementia contigerit ordinari. Teste meipso apud Havering primo die Decembris anni regni nostri quinquagesimo, regni nostri vero Franciae tricesimo septimo [1 December 1376].
The archbishop's mandate for a convocation on 15 April
Venerabili in Christo patri ac domino Domino Alexandro, Dei gratia Eboracensi archiepiscopo, Angliae primati et apostolicae sedis legato, Thomas, permissione divina Carliolensis episcopus, oboedientiam, reverentiam et honorem debitos tanto patri.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 185 - 188Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024