The Convocation of 1412
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Henrico, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecelesiae Anglicanae intime concernentibus, vobis in fide et dileetione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos ac singulos episcopos Eboracensis provinciae, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis, vel alibi prout melius expedire videritis, citra octabas Sancti Martini proximo fiituras [18 November 1411] more solito convocari faciatis ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem nostrum ac honorem et utilitatem ecelesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Beauregard vicesimo nono die Septembris anno regni nostri duodecimo [29 September 1411].
The second royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Henrico, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecelesiae Anglicanae intime concernentibus, vobis in fide et dileetione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos ac singulos episcopos Eboracensis provinciae, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis, vel alibi prout expedire videritis, citra quindenam Sancti Hilarii proximo futurum [27 January 1412] more solito convocari faciatis ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem nostrum ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium vicesimo primo die Decembris anno regni nostri decimo tertio [21 December 1411].
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 327 - 330Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024