The Convocation of 1408
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae custodi spiritualitatis archiepiscopatus Eboracensis, sede vacante, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecclesiae Anglicanae intime concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos ac singulos episcopos Eboracensis provinciae, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Sancti Petri Eboracensis, vel alibi prout melius expedire videritis, citra festum Annuntiationis Beatae Mariae proximo futurum [25 March 1408] more solito convocari faciatis ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem nostrum ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium decimo octavo die Februarii anno regni nostri nono [ 18 February 1408].
The archbishop's first mandate to the bishop of Durham
Henricus, permissione divina Eboracensis archiepiscopus Angliae primas et apostolicae sedis legatus, venerabili fratri nostro Thomae, Dei gratia Dunelmensi episcopo, salutem et fraternam in Domino caritatem. Pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis statum, defensionem et utilitatem ecclesiae et regni Anglicanorum concernentibus, praelatos et clerum nostrae Eboracensis provinciae nunc prae ceteris temporibus magna nos urget necessitas convocare quodque propter hoc [ipsum] breve regium recepimus in haec verba:
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Henrico, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 299 - 316Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024