The Convocation of 1394
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ
Richardus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Thomae, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia sicut satis clare scitis ad subeundem et supportandum sumptuosa et immensa onera quae nobis pro defensione et salvatione regni nostri ac ecclesiae sacrae post praesentes treugas et guerrarum abstimentias inter nos et adversarios nostros impune iunctas et signatas facere oportebit de bonis nostris absque fidelium ligeorum nostrorum adminiculo non sufficimus nee valemus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attends et ponderatis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis, primo die Martii proximo futuri [1 March 1394] more solito convocari faciatis et ipsos in hac parte ex causa praedicta ad subsidium in hoc casu competens et necessarium in supportationem dictorum omnium nobis concedendorum eos specialius et efficacius quo magis sciveritis aut poteritis inducatis et partes vestras ad hoc diligenter et effectualiter apponatis. Nos in cancellaria nostra de quantitate subsidii illius et de terminis solutionis eiusdem sub sigillo vestro distincte et aperte certificantes. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem ecclesiae catholicae ac regni praedicti diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium vicesimo die mensis Decembris anno regni nostri decimo septimo [20 December 1393].
The proxies for the prior and chapter of Durham
John de Southwell, rector of St Wilfred, York.
John de Stanton.
Thomas Hexham.
Dated 23 May 1394 for a convocation on 1 June 1394.
The prorogation of the convocation to 1 October 1394
Iohannes etc., necnon monasterii Beatae Mariae Eboraci et de Selby abbates ac prioratuum de Bridlington et de Watton priores, commissarii et collegae ad infrascriptum sufficienter deputati, venerabilibus viris capitulo ecclesiae cathedralis praedicto salutem, etc. Sacrorum canonum prohibent instituta dilationum seu praefixionum terminos ex causis iustis et probabilibus et praecipue gravibus noviter emergentibus nedum prorogari quinimmo et coarctari, breviari seu mutari.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 245 - 250Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024