The Convocation of 1381
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ for a parliament on 5 November 1380
Rex venerabili in Christo patri Alexandro, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia de avisamento concilii nostri et quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos, statum et defensionem regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglicanae contingentibus quoddam parliamentum nostrum apud Northampton die Lunae proximo post festum Omnium Sanctorum proximo futurum [5 November 1380] teneri ordinavimus et ibidem vobiscum ac cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus dicti regni nostri Angliae colloquium habere et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter iniungendo mandamus quod consideratis dictorum negotiorum arduitate et periculis imminentibus, cessante quacunque excusatione dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum ac cum ceteris praelatis, magnatibus et proceribus praedictis super dictis negotiis tractaturi eorumque consilium impensuri. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem regni nostri praedicti ac ecclesiae sanctae, expeditionemque dictorum negotiorum diligitis nullatenus omittatis, ne, quod absit, per vestram absentiam quam nisi tanta infirmitate tune detenti fuerint quod aliqualiter illuc laborare non poteritis nullo modo excusatam habere volumus ista vice. Expeditio negotiorum nostrorum praedictorum retardatur seu aliqualiter differatur. Praemunientes decanum et capitulum ecclesiae vestrae Eboracensis ac archidiaconos totumque clerum vestrae diocesis quod iidem decanus et archidiaconi in propriis personis suis ac dictum capitulum per unum, idemque clerus per duos procuratores idoneos plenam et sufficientem potetstatem ab ipsis capitulo et clero habentes praedictis die et loco personaliter intersint ad consentiendum his quae tune ibidem de communi consilio procerum regni nostri divina favente dementia contigerit ordinari. Teste rege apud Westmonasterium vicesimo sexto die Augusti [26 August 1380].
Similar writs were sent to the bishops of Durham and Carlisle.
The royal writ for a convocation
Rex venerabili in Christo patri Alexandro, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem. Qualiter inimici nostri Franciae et alii sibi adhaerentes inter se alligati et undique hostiliter congregati regnum nostrum Angliae per terrain et per mare saepius invaserunt mala quamplurima et intolerabilia nobis et ligeis nostris inferendo et non solum de hoc contenti dictum regnum nostrum et ecclesiam sanctam nos et totam linguam Anglicanam subvertere et destruere de die in diem totis viribus se conantur nisi earum malitiae adiuvante Deo forenis resistatur vos non quaeverimus ignorare.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 205 - 208Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024