Saint Lawrence
Published online by Cambridge University Press: 10 June 2023
Summary
Life of Saint Lawrence from Hermann Oesterley's edition of the Gesta Romanorum, 2 vols (Berlin: Weidmann, 1872), i, 614–16
De nativitate sancti laurencii.
Quidam rex magnus hispanie paganus prole caruit, multos thesauros diis suis ad optinendum prolem obtulit. Cum autem non proficeret ostensus est ei quidam heremita cristianus, sed tamen occulte. Qui respondit ei: si vis habere prolem, salubrem tibi do consilium. Qui respondit omnia se facturum que mandaret qui precipiens ei fieri cristianum et promisit se baptizari, quod factum est. Mox regina concepit et peperit filium pulcherrimum. Et baptizata est regina cum omnibus ancillis suis similiter et rex cum omni familia sua et totus exercitus regis. Videndo illud miraculum quod cristus ostenderat in predicta regina que sterilis erat Ideo multum mirabantur. Inimicus autem humani generis dolens de tanta perdicione animarum, in puerum natum se transfiguravit et accipiens heredem et portans eam romam in silvam et eum in sporta suspendit ad laurum et sic eum pendere dimisit. Diabolus in specie pueri circa regem mansit et ipsum regem cum familia sua in multis offendit et se in omnibus importunum reddidit nec regine nec aliis obedivit; quod videntes parentes qui filium suum esse crediderunt maxime turbabantur baptismam suam abnegaverunt insultans, deo et pejor efficitur cristianos persequitur et sic voluntas dyaboli impletur.
Audiens autem sixtus papa cum de mane in silvam ivissit spaciandum puerum in sporta flere in qua pendebat suspensus ipsum assumens, et in nomine sancte trinitatis ipsum baptizavit et in fide katholica ipsum perfecte instruens et nomen sibi in baptismo imponens sc. laurencius et sic nutritus et a puericia ad oracionem fideliter educavit. Puer autem crevit et pulcherrimus factus est, crispos crines habebat, oculos nigros et venustus in facie semirubea membra longa et protensa; quod percipiens quidam magus [magnus] baro prole carens ac herede laurencium sibi a sixto papa in filium impetravit, quem fecit ut dictum est heredem suorum bonorum. Et cum scolas frequentaret tunc ceteri scholares eum deridentes dixerunt: Tu in sporta pependisti et de vero semine non provenisti. Hunc dominum qui te in heredem elegit se ipsum misere decepit qui te filium suum dicit esse, et putabat hec nos ignorare et dicebant: tu non es de legittimo thoro procreatus.
- Type
- Chapter
- Information
- The Medieval ChangelingHealth, Childcare, and the Family Unit, pp. 224 - 228Publisher: Boydell & BrewerPrint publication year: 2023