Text
Published online by Cambridge University Press: 05 October 2010
Summary
Quae cum Balbus dixisset, turn arridens Cotta, Sero, inquit, milii, Balbe, praecipis, quid defeudam. Ego enim te disputante, quid contra dicerem, mecum ipse meditabar, neque tarn refellendi tui causa quam ea, quae minus intellegebani, requirendi. Cum autem suo cuique judicio sit utendum, difficile factu est me id sentire, quod tu velis. Hie Velleius, Nescis, inquit, quanta cum exspectatione, Cotta, sim te auditurus. Jucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem. Spero enim te, ut soles, bene paratum venire. Turn Cotta, Sic mehercule, inquit, Vellei; neque enim mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit. Qui tandem? inquit ille. Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortalibus non magnopere pugnare; tantum modo uegare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis. Cum vero deos nihil agere, nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos, sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere videtur satisque putare, si dixerit esse quandam beatam naturam et aeternam. A Balbo autem animadvertisti, credo, quam multa dicta sint quamque, etiam si minus vera, tamen apta inter se et cohaerentia. Itaque cogito, ut dixi, non tarn refellere ejus orationem quam ea, quae minus intellexi, requirere. Quare, Balbe, tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea, quae parum accepi, an universam audire orationem meam.
- Type
- Chapter
- Information
- Cicero, De Natura Deorum Libri TresWith Introduction and Commentary, pp. 1 - 40Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1885