Book contents
PRAEFATIO
Published online by Cambridge University Press: 05 October 2010
Summary
Ethica Nicomachea relegenti illud tantum mihi initio propositum fuerat ut Bekkeri textum retractarem et, sicubi videretur, ad scripturam codicis Laurentiani (Kb) propius reducerem. Quae nostra aetate natae sunt quaestiones de primordiis libri, de fide et auctoritate partium, de dispositione eorum quae in codicibus leguntur, harum rationem habere supersedi, non quod inutiles eas aut parvi momenti esse existimarem, sed quia velut lex huius editionis erat ut liber ipse qualis fere iam antiquitus in codicibus extat vel extitisse videtur, quoad fieri posset, integer intactusque servaretur.
Optimum esse codicem Kb locupletissimumque veri testem ut mihi cum aliis persuasum est, ita non neglegere potui testimonia cum libri aetate proximi (Lb) turn versionis antiquae (Γ), quae hodie nobis instar Graeci codicis habenda est. Etenim a prima usque memoria is fuit textus Aristotelici habitus, ut passim diversae scripturae agnoscerentur, atque in Lb et Γ non pauca, si quid video, satis certain vetustatis notam gerunt nee vere hominis Byzantini ingenio adscribuntur. Adde quod et ipsum Kb vitia manifesta deformant, sive de exemplo vitioso tralata sive inter scribendum orta, omissa homoeoteleuta et cetera quae oscitantium scriptorum sunt; nam quae corrigendum malae sedulitati imputes, habet profecto pauca. Sed de universa condicione Laurentiani codicis in libello mox edendo curatius institui disserere; interim his velim adquiescas, si cui videbor parum constanter optimum codicem secutus esse. His subsidiis accessere nuper vera ac sincera Aspasii commentaria anno demum 1889 Gustavi Heylbut studio edita, unde ad historiam textus illustrandam priscamque scripturam dispiciendam haud paucis libri locis nova lux atque insperata adfulsit.
- Type
- Chapter
- Information
- Aristotelis Ethica Nicomachea , pp. v - viiPublisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1890