No CrossRef data available.
Article contents
Chronicon Petroburgense
Published online by Cambridge University Press: 23 February 2010
Abstract
- Type
- Chronicon Petroburgense
- Information
- Copyright
- Copyright © Royal Historical Society 1849
References
* Edwardus Dei gratia rex Anglie, etc. vicecomiti Norhamtonie, salutem. Ex parte domini abbatis de Burgo nobis est ostensum, quod cum tu returnum cujusdam brevis nostri tibi directi de averiis abbatia de Ramesey replegiandis, que predictus abbas de Burgo infra libertatem suam pro quibuadam redditibus, arreragiis et rebus arentatis, ac amerciamentis ratione regalitatis dicte libertatis sue ad ipsum pertinentibus, capi fecerat, ballivis ejusdam libertatis nuper feceris ; ac hiidem ballivi parati essent prefato abbati de Ramesey averia sua predicta replegiasse, ad prosequendum loquelam illam in hundredo libertatis dicti abbatis de Burgo, sicut in consimilibus casibus fieri consuevit, tu asserens loquelam illam in predicto hundredo predicti abbatis de Burgo placitari non debere, eo quod dicis eum esse partem et judicem in hoc casu, libertatem ejus absque mandato nostro vel alia causa racionabili intrasti, et eadem averia deliberasti, quominua idem abbas de Burgo justiciam consequi potuit de premissis, unde gravem jacturam et libertatis sue lesionem incurrit. Et quia eidem abbati de Burgo in hac parte manifeste injuriatus es, presertim cum cognicio Ioquele illius specialiter spectet ad curiam libertatis predicte, in qua idem abbas de Burgo paratus est stare recto, et de conquerentibus exinde sicut quilibet extraneus; ubi si predieto abbati de Ramesey fuisset in aliquo injuriatum, sufficiens sibi remedium feceremus inde, tibi precipimus quod predictos ballivos predicte libertatis super certis districcionibus infra eandem libertatem pro premissis faciendis, vel eciam super cognicionibus hujusmodi loquelarum, que ad vicecomitum pertinent, exercendis, non impedias quin eas placitare possint, sicut hucusque fieri conauevit. Teste meipso apud Cestriam, xx. die Junii, anno regni [nostri decimo.]—The date of this writ is torn off ; but on the 20th of June, 1282, tenth year of hia reign, King Edward was at Chester, whereas on the 20th day of June, 1279, seventh of his reign, he was at Canterbury.—T. S.