The Convocation of 1420
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ for a convocation on 13 January
Rex venerabili in Christo patri Henrico, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia sicut clare scitis ad subeundum et supportandum sumptuosa et immensa onera quae nos pro salvatione et defensione regni nostri, ac ecclesiae sanctae praesentibus guerris inter nos et adversarium nostrum Franciae durantibus faeere oportebit de bonis nostris absque fidelium ligeorum nostrorum adminiculo non sufficimus nee valemus; vobis in fide et dileetione quibus nobis tenemini rogando mandamus, sicut pluries mandavimus, quatenus praemissis debito intuitu attends et ponderatis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores, et alios electivos, exemptos et non exemptos, archidiaconos, capitula, conventus et collegia, totumque clerum cuiuslibet dioecesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis vel alibi prout expedire videritis, in octabis Epiphaniae Domini proximo futuris [13 January 1420] more solito convocari faciatis, ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis, nullatenus omittatis. Teste praefato custode apud Westmonasterium, vicesimo secundo die Novembris [22 November 1419].
The proxy of the prior and chapter of Durham
John Sellow, in decretis licentiatus.
William Doncaster, iuris civilis baccalaurius.
John Stanton, proctor of the court of York.
Dated at Durham, 11 January 1420.
The certificate of the archbishop to the king regarding the subsidy
Excellentissimo in Christo principi et domino Domino Henrico, Dei gratia regi Angliae et Franciae et domino Hiberniae illustri, Henricus, permissione divina Eboracensis archiepiscopus [Angliae primas et apostolicae sedis legatus] salutem in eo per quern reges regnant et principes dominantur. Breve regium nuper recepimus in haec verba: [There follows the royal writ tested by John, duke of Bedford and guardian ofEnngland at Westminster on 22 November 1419.]
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 365 - 368Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024