The Convocation of 1415
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Henrico, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecclesiae Anglicanae intime concementibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attends et ponderatis universos et singulos episcopos Eboracensis provinciae ac decanos et priores ecclesiarum cathedralium abbates et priores et alios electivos exemptos et non exemptos necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet dioecesis eiusdem provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis vel alibi prout melius expedire videritis, citra crastinum Sancti Hilarii proximo futurum [14 January 1415] more solito convocari faciatis, ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste meipso apud Westmonasterium vicesimo septimo die Novembris anno regni nostri secundo [27 November 1414].
The royal writ for collecting the subsidy granted on 11 January 1415
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Thomae, eadem gratia episcopo Dunelmensi, salutem.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 343 - 346Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024