370 Gift by Queen Adeliza to Reading Abbey, on the first anniversary of the death of King Henry I, her late husband, of the manor of Aston with its church
[1 Dec. 1136]
Original charter: in the possession of the Malcolmson family
Af16r;Bf20r
Pd. Mon. Ang., iv. 41–2 (no. vii); Trans. East Herts. Arch. Soc., i (1900), 129–30 (with facsimile and transl.); (facsimile) Antiquaries Journ., xiv (1934), pl. 1
Notum sit omnibus fidelibus sancte ecclesie totius Anglie atque Normannie quod ego Adelidis regina uxor nobillissimi regis Henrici et filia Godefridi ducis Lotharingie concessi et perpetualiter dedi deo et ecclesie sancte Marie de Rading(ia) pro salute et redemptione anime domini mei nobilissimi regis Henrici et mea, pro salute etiam domini nostri Stephani dei gratia regis Anglorum, et uxoris eius Mathildis regine, et totius progeniei nobilissimi regis Henrici, et patris et matris mee, et parentum meorum tam vivorum quam defunctorum, omniumque fidelium Christianorum vivorum et defunctorum, Eastonam manerium meum quod dedit mihi dominus meus nobilissimus rex Henricus ut regine et sponse sue in Hertforda schira cum omnibus ei pertinentibus ita libere et quiete tenendum sicut ego ipsa unquam melius in dominio meo dono domini mei nobilissimi regis Henrici tenebam, scilicet cum socho et sacha et tol et theam et infangene ðief, cum ecclesia et dominio, cum hominibus liberis et villanis, cum bosco et plano, cum pratis et pascuis, cum aquis et molendinis, cum viis et semitis, cum omnibus consuetudinibus et libertatibus cum quibus dominus meus illud tenuit in dominio suo, et mihi dedit. Hanc autem donationem feci in primo anniversario domini mei nobilissimi regis Henrici in eadem ecclesia per quoddam pallium quod super altare posui. Testibus subscriptis: scilicet Rogero episcopo Salesb(er)ie, Symone episcopo Wigornie, Ingulfo abbate de Abend(onia), Waltero abbate de Egenesham, Bernardo abbate de Monte Sancti Michaelis, Warino priore de Wigornia, Nicholao priore Sancti Martini de Bello, Radulfo priore de Oseneia, Hermanno capellano regine, magistro Serlone clerico regine, Adam et Rodberto filio Walteri canonicis de Waltham, Radulfo, Teodbaldo, Rogero clericis episcopi Salesberie, Symone nepote episcopi Wigornie, Gervasio, Bertranno clericis episcopi Wigornie, loscelino fratre eiusdem regine, Peurello de Bellocampo, Milone de Bellocampo, Ricardo de Bellocampo, Stephano de Bellocampo, Hugone de Cramanvilla, Mauricio de Windlesora, et Rainaldo fratre eius, Gausfredo de Tresgoz, Rodberto de Tresgoz, Iohanne de Falesia, Rodberto de Calz, Francone de Bruscella, Gozone conestabulario eiusdem regine, Engelberto de atrio, Willelmo de Harafleot, Willelmo de Berchelai, Waltero de Dena, Baldewino dispensatore, Vitale aquario, Warino de Blancbuissun. Apud Rading(iam).