The Convocations of 1402
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The first royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Richardo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecclesiae Anglicanae intime concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, universos ac singulos episcopos Eboracensis provinciae, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis, vel alibi prout expedire videritis, die Lunae in prima septimana Quadragesimae proximo futuro [13 February 1402] more solito convocari faciatis ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem nostrum ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium quarto die Ianuarii anno regni nostri tertio [4 January 1402].
The second royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Richardo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quibusdam arduis et urgentibus negotiis nos et statum regni nostri ac honorem et utilitatem Ecclesiae Anglicanae intime concernentibus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis, vel alibi prout expedire videritis, more solito convocari faciatis ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem nostrum ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem nostrum ac salvationem et defensionem ecclesiae catholicae ac regni praedicti diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium vicesimo sexto die mensis Februarii anno regni nostri tertio [26 February 1402].
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 275 - 278Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024