The Convocation of 1421-2
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The archbishop's mandate for the convocation
Henricus, permissione divina Eboracensis archiepiscopus Angliae primas et apostolicae sedis legatus, venerabili fratri nostro Thomae, Dei gratia Dunelmensi episcopo, salutem et fraternam in Domino caritatem. Breve regium [109v] nuper recepimus in haec verba:
Henricus, Dei gratia rex Angliae haeres et regens regni Franciae et dominus Hiberniae venerabili in Christo patri Henrico, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi Angliae primati, salutem. Quia sicut satis clare scitis ad solvendum et supportandum sumptuosa et immensa onera quae nos pro defensione et salvatione regni nostri ac ecclesiae sanctae praesentibus guerris nostris durantibus facere oportebat de bonis nostris absque fidelium ligeorum nostrorum adminiculo non sufficimus nee volumus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis universos et singulos episcopos Eboracensis provinciae ac decanos et priores ecclesiarum cathedralium abbates et priores et alios electivos exemptos et non exemptos necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet dioecesis eiusdem provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Sancti Petri Eboracensi vel alibi prout melius expedire videritis, in crastino Sancti Matthaei proximo futuro [22 September 1421] more debito convocari faciatis, ad tractandum, concordandum, consentiendum et concludendum super praemissis et aliis quae sibi clarius exponentur tune ibidem ex parte nostra. Et hoc sicut nos et statum dicti regni ac honorem et utilitatem ecclesiae praedictae diligitis nullatenus omittatis. Teste Iohanne duce Bedfordiae custode Angliae apud Westmonasterium vicesimo sexto die Iulii anno regni nostri nono [26 July 1421].
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 369 - 376Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024