The Convocation of 1401
Published online by Cambridge University Press: 10 January 2024
Summary
The royal writ
Henricus, Dei gratia rex Angliae et Franciae et dominus Hiberniae, venerabili in Christo patri Richardo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, Angliae primati, salutem. Quia sicut clare scitis ad subeundem et supportandum sumptuosa et immensa onera quae nobis pro defensione et salvatione regni nostri ac marchiarum eiusdem, necnon ecclesiae sacrae facere oportebit de bonis nostris absque fidelium ligeorum nostrorum adminiculo non sufficimus nee valemus, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini rogando mandamus quatenus praemissis debito intuitu attentis et ponderatis, suffraganeos vestros, decanos et priores ecclesiarum cathedralium, abbates et priores et alios electivos, exemptos et non exemptos, necnon archidiaconos, capitula, conventus et collegia totumque clerum cuiuslibet diocesis vestrae provinciae ad comparendum coram vobis in ecclesia cathedrali Beati Petri Eboracensis, vel alibi prout expedire videritis, citra festum Ascensionis Dei proximo fiiturum [12 May 1401] more solito convocari faciatis et ipsos in hac parte ex causa praedicta ad subsidium in hoc casu competens et necessarium in supportationem dictorum omnium nobis concedendorum eos specialius et efficacius quo magis sciveritis aut poteritis inducatis et partes vestras ad hoc diligenter et effecrualiter apponatis. Nos in cancellaria nostra de quantitate subsidii illius et de terminis solutionis eiusdem sub sigillo vestro distincte et aperte certificantes. Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac salvationem et defensionem ecclesiae catholicae ac regni praedicti diligitis nullatenus omittatis. Teste me ipso apud Westmonasterium decimo nono die mensis Aprilis anno regni nostri secundo [19 April 1401].
The royal writ for collecting the subsidy
Rex venerabili in Christo patri Richardo, eadem gratia archiepiscopo Eboracensi, salutem.
- Type
- Chapter
- Information
- Records of Convocation , pp. 273 - 274Publisher: Boydell & BrewerFirst published in: 2024