CHARTULARIUM MAJUS
Published online by Cambridge University Press: 12 April 2011
Summary
Omnipotens factor omnium Deus,ineffabilis sophię suę disposicione condens cuncta, hominem fincxit ex terra, quem flaminis vivifici inspiratione animatum in paradiso constituit. Qui apostatę angeli invidia, heu! hac velle proprio in culpam actus, a patria paradisi pulsus, immortalitatis gloria exutus, hanc convallis lacrimarum gemens peregrinationem subiit. Qui auctor bonorum piętatis studio subvenire dignatus est lapso, redemptionis prebens munera quo adire possit cęlestia, qui, exigente-propria culpa, amiserat paradisiaca gaudia, tradita videlicet sibi humo et quęque subsistentia in ea vel ex ea. Quapropter ego Bertrannus, auctore Deo, marchio sive comes Provincię, uon immemor ejus beneficiorum ac territus raeorum immanitate sce-jerum, animatus ęciam piorum ipsius promissionum, quibus subvenire dignatur miseris jam anima in interitum lapsis, inquiens per prophetam : ≪ Date hęlemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis; ≫ et : ≪ Ut aqua extinguit ignem, ita hęlemosina extinguit peccatum; ≫ memor ęciam Jhesu Christi Domini benignissimę hac desiderantissimę promissionis, qua in fine dicturus est suis : ≪ Quamdiu fecislis uni ex minimis meis; mihi fecistis; ≫ et : ≪ Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; ≫ tactus divino amore et cupiens restaurare locum in comi-Latu Sigisterico situm, territorio castelli quod nominatur Forcalcherium, in onore sancti Promasii consecratum, ad utilitatem et servicium servorum Dei monachorum, pro remedio animę meę, uxoris ac filiorum et geniloris mei Willelmi, sive genitricis meę; euudem locum atque ęcclesiam,
- Type
- Chapter
- Information
- Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Victor de Marseille , pp. 1 - 168Publisher: Cambridge University PressPrint publication year: 2010First published in: 1857